previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quae mihi de rapto tua 1 venit epistula Celso,
protinus est lacrimis umida facta meis;
quodque nefas dictu, fieri nec posse putavi,
invitis oculis littera lecta tua est.
5 nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures,
ut sumus in Ponto, perveniatque precor,
ante meos oculos tamquam praesentis imago
haeret, et extinctum vivere fingit amor.
saepe refert animus lusus gravitate carentes,
10seria cum liquida saepe peracta fide.
nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis,
quae vellem vitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
concidit in domini procubuitque caput.
15 adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit,
Maxime, fortunae nec fuit ipse comes,
illum ego non aliter flentem mea funera 2 vidi,
ponendus quam si frater in igne foret.
haesit in amplexu consolatusque iacentem est,
20cumque meis lacrimis miscuit usque suas.
o quotiens vitae custos invisus amarae
continuit promptas in mea fata manus! [p. 312]
o quotiens dixit " placabilis ira deorum est:
vive nec ignosci tu tibi posse nega!
25vox tamen illa fuit celeberrima, " respice, quantum
debeat auxilium Maximus esse tibi.
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit,
ne sit ad extremum Caesaris ira tenax;
cumque suis fratris vires adhibebit, et omnem,
30quo levius doleas, experietur opem.
haec mihi verba malae minuerunt taedia vitae.
quae tu ne fuerint, Maxime, vana cave.
huc quoque venturum mihi se iurare solebat
non nisi te longae ius sibi dante viae.
35 nam tua non alio coluit penetralia ritu,
terrarum dominos quam colis ipse deos.
crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen avorum
40sed probitas magnos ingeniumque facit,
iure igitur lacrimas Celso libamus adempto.
cum fugerem, vivo quas dedit ille mihi:
carmina iure damus raros testantia mores,
ut tua venturi nomina, Celse, legant.
45 hoc est, quod possum 3 Geticis tibi mittere ab arvis
hoc solum est istic quod licet esse meum.
funera non potui comitare nec ungere corpus,
aque tuis toto dividor orbe rogis,
qui potuit, quem tu pro numine vivus habebas,
50praestitit officium Maximus omne tibi.
ille tibi exequias et magni funus honoris
fecit et in gelidos versit 4 amoma sinus, [p. 314]
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
ossaque vicina condita texit humo.
55 qui quoniam extinctis, quae debet, praestat amicis,
et nos extinctis adnumerare potest.

1 tua nunc

2 vulnera

3 possim

4 vertit corr Heinsius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (15 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: